illic ést pater patrem esse ut aequom est filio. Simo Quis hic lóquitur? meus est hic quidem sérvos Pseudolus. hic mihi corrumpit filium, scelerum caput; hic dux, hic illi est paedagogus, hunc ego cupio excruciari. Callipho Iam istaec insipientiast, iram in promptu gerere. quanto satius est adire blandis verbis atque exquaerere, sintne illa necne sint quae tibi renuntiant. bonus animus in mala re dimidiumst mali. Simo Tibi auscultabo. Psevdolvs Itur ad te, Pseudole. orationem tibi para advorsum senem. erum saluto primum, ut aequomst; postea, si quid superfit, vicinos impertio. Simo Salve. quid agitur? Psevdolvs Statur hic ad hunc modum. Simo Statum vide hominis, Callipho, quam basilicum. Callipho Bene confidenterque adstitisse intellego. Psevdolvs Decet innocentem qui sit atque innoxium servom superbum esse, apud erum potissimum. Callipho Sunt quae te volumus percontari, quae quasi per nebulam nosmet scimus atque audivimus. Simo Conficiet iam te hic verbis, ut tu censeas non Pseudolum, sed Socratem tecum loqui. Psevdolvs Itast, iam pridem tu me spernis, sentio. parvam esse apud te mihi fidem ipse intellego. cupis me ésse nequam: tamen ero frugi bonae. Simo Fac sis vocivas, Pseudole, aedis aurium, mea ut migrare dicta possint quo volo.