nemo anteveniat filio, credo, meo: ita nunc per urbem solus sermoni omnibust, eum velle amicam liberare et quaerere argentum ad eam rem. hoc alii mihi renuntiant; atque id iam pridem sensi et subolebat mihi, sed dissimulabam. Psevdolvs Iám illi fetet filius. occisa est haec res, haeret hoc negotium. quo in commeatum volui árgentarium proficisci, ibi nunc oppido opsaeptast via. praesensit: nihil est praedae praedatoribus. Callipho Homines qui gestant quique auscultant crimina, si meo arbitratu liceat, omnes pendeant, gestores linguis, auditores auribus. nam istaec quae tibi renuntiantur, filium te velle amantem argento circumducere, fors fuat an istaec dicta sint mendacia; sed si sint ea vera, ut nunc mos est, maxume, quid mirum fecit? quid novom, adulescens homo si amat, si amicam liberat? Psevdolvs Lepidum senem. Simo Vetus nólo faciat. Callipho At enim nequiquam nevis; vel tu ne faceres tale in adulescentia. probum patrem esse oportet qui gnatum suom essé probiorem quam ipsus fuerit postulet. nam tu quod damni et quod fecisti flagiti populo viritim potuit dispertirier. idne tú mirare, si patrissat filius? Psevdolvs ὦ Ζεῦ , quam pauci éstis homines commodi. em,