Cantores probos. Calidorvs Verberavisti patrem atque matrem. Ballio Atque occidi quoque, potius quam cibum praehiberem: num peccavi quippiam? Psevdolvs In pertusum ingerimus dicta dolium, operam ludimus. Ballio Numquid aliud etiam voltis dicere? Calidorvs Ecquid te pudet? Ballio Ten, amatorem esse inventum inanem quasi cassam nucem? verum quamquam multa malaque dicta dixistis mihi, nisi mihi hodie attulerit miles quinque quas debet minas, sicut haec est praestituta summa ei argento dies, si id non adfert, posse opinor facere me officium meum. Calidorvs Quid id est? Ballio Si tu argentum attuleris, cum illo perdidero fidem: hoc meum est officium. ego, operae si sit, plus tecum loquar; sed sine argénto frustra es qui me tui misereri postulas. haec meast sententia, ut tu hinc porro quid agas consulas. Calidorvs Iamne abis? Ballio Negoti nunc sum plenus.— Psevdolvs Paulo post magis. illic homo meus est, nisi omnes di me atque homines deserunt. exossabo ego illúm simulter itidem ut murenam coquos. nunc, Calidore, te mihi operam dare volo. Calidorvs Ecquid imperas? Psevdolvs Hoc ego oppidum admoenire, ut hodie capiatur, volo; ad eam rem usust homine astuto, docto, cauto et callido, qui imperata ecfecta reddat, non qui vigilans dormiat. Calidorvs Cedo mihi, quid es facturus? Psevdolvs Temperi ego faxo scies. nolo bis iterari, sat sic longae fiunt fabulae.