Meam tu amicam vendidisti? Ballio Valde, viginti minis. Calidorvs Viginti minis? Ballio Vtrum vis, vel quater quinis minis, militi Macedonio, et iam quindecím habeo minas. Calidorvs Quid ego ex te audio? Ballio Amicam tuam esse factam argenteam. Calidorvs Cur id ausu ’ s e s facere? Ballio Libuit, mea fuit. Calidorvs Eho, Pseudole, ei, gladium adfer. Psevdolvs Quid opus gladio? Calidorvs Qui hunc occidam atque me. Psevdolvs Quin tu ted occidis potius? nam hunc fames iam occiderit. Calidorvs Quid ais, quantum terra † tegit hominum periurissume? iuravistin te illam nulli venditurum nisi mihi? Ballio Fateor. Calidorvs Nempe concéptis verbis? Ballio Etiam consutis quoque. Calidorvs Periuravisti, sceleste. Ballio At argentum intro condidi. ego scelestus nunc argentum promere possum domo: tu qui pius, istoc es genere gnatus, nummum non habes. Calidorvs Pseudole, adsiste altrim secus atque onera hunc maledictis. Psevdolvs Licet. numquam ad praetorem aeque cursim curram, ut emittar manu. Calidorvs Ingere mala multa. Psevdolvs Iam ego te differam dictis meis. impudice. Ballio Itast.