Immo vin etiam te faciam ex laeto laetantem magis? Calidorvs Quid iam? Ballio Quia enim non venalem iám habeo Phoenicium. Calidorvs Non habes? Ballio Non hercle vero. Calidorvs Pseudole, ei accerse hostias, victumas, lanios, ut ego huic sacruficem summo Iovi; nam hic mihi nunc est multo potior Iuppiter quam Iuppiter. Ballio Nolo victumas: agninis me extis placari volo. Calidorvs Propera, quid stas? ei accerse agnos. audin quid ait Iuppiter? Psevdolvs Iam hic ero; verum extra portam mi etiam currendumst prius. Calidorvs Quid eo? Psevdolvs Lanios inde accersam duo cum tintinnabulis, eadem duo greges virgarum inde ulmearum adegero, ut hodie ad litationem huic suppetat satias Iovi. Ballio I in malam crucem. Psevdolvs Istuc ibit Iuppiter lenonius. Ballio Ex tua re est, ut ego emoriar. Psevdolvs Quidum? Ballio Ego dicam tibi: quia edepol, dum ego vivos vivam, numquam eris frugi bonae. Ballio Ex tua re non est, ut ego emoriar. Psevdolvs Quidum? Ballio Sic, quia sí ego emortuos sim, Athenis te sit nemo nequior. Calidorvs Dic mihi, obsecro hercle, verum serio hoc quod te rogo. non habes venalem amicam tu meam Phoenicium? Ballio Non edepol habeo profecto, nam iam pridem vendidi. Calidorvs Quo modo? Ballio Sine ornamentis, cum intestinis omnibus.