metuont credere omnes. Ballio Eadem est mihi lex: metuo credere. Psevdolvs Credere autem? eho an paenitet te, quanto hic fuerit usui? Ballio Non est usu quisquam amator nisi qui perpetuat data; det, det usque: quando nil sit, simul amare desinat. Calidorvs Nilne te miseret? Ballio Inanis cedis, dicta non sonant. atque ego te vivom salvomque vellem. Psevdolvs Eho an iam mortuost? Ballio Vtut est, mihi quidem profecto cum istis dictis mortuost: ilico vixit amator, ubi lenoni supplicat. semper tu ad me cum argentata accedito querimonia; nam istuc quod nunc lamentare, non esse argentum tibi, apud novercam querere. Psevdolvs Eho an umquam tu huius nupsisti patri? Ballio Di melius faciant. Psevdolvs Face hoc quod te rogamus, Ballio, mea fide, si isti formidas credere. ego in hoc triduo aut terra aut marí alicunde evolvam id argentum tibi. Ballio Tibi ego credam? Psevdolvs Quor non? Ballio Quia pol quá opera credam tibi, una opera alligem fugitivam canem agninis lactibus. Calidorvs Sicine mi abs te bene merenti male refertur gratia? Ballio Quid nunc vis? Calidorvs Vt opperiare hos sex dies aliquos modo, ne illam vendas neu me perdas hominem amantem. Ballio Animo bono es. vel sex menses opperibor. Calidorvs Euge, homo lepidissume.