Hunc pudet, quod tibi promisit quaque id promisit die, quia tibi minas viginti pró amica etiam non dedit. Ballio Nimio id quod pudet facilius fertur quam illud quod piget. non dedisse istunc pudet: me quia non accepi piget. Psevdolvs At dabit, parabit: aliquot hos dies manta modo. nám hic id metuit, ne illam vendas ob simultatem suam. Ballio Fuit occasio, si vellet, iam pridem argentum ut daret. Calidorvs Quid, si non habui? Ballio Si amabas, invenires mutuom, ad danistam devenires, adderes faenusculum, surruperes patri. Psevdolvs Surruperet hic patri, audacissume? non periclumst ne quid recte monstres. Ballio Non lenoniumst. Calidorvs Egon patri surrupere possim quicquam, tam cauto seni? atque adeo, si facere possim, pietas prohibet. Ballio Audio. pietatem ergo istam amplexator noctu pro Phoenicio. sed cum pietatem te amori video tuo praevortere, omnes homines tibi patres sunt? nullus est tibi quem roges mutuom argentum? Calidorvs Quin nomen quoque iam interiit mutuom. Psevdolvs Heus tu, postquam hercle isti a mensa surgunt satis poti viri, qui suom repetunt, alienum reddunt nato nemini, postilla omnes cautiores sunt, ne credant alteri. Calidorvs Nimis miser sum, nummum nusquam reperire argenti queo; ita miser et amore pereo et inopia argentaria. Ballio Eme die caeca hercle olivom, id vendito oculata die: iam hercle vel ducentae fieri possunt praesentes minae. Calidorvs Perii, annorum lex me perdit quinavicenaria.