Non petó quod dedísti. Calidorvs Dabó quando erít. Ballio Ducitó quando habébis. Calidorvs éheu, quam ego malis pérdidi modis quód tibi détuli et quód dedi. Ballio Mórtua vérba re núnc facis; stúltus es, rem áctam agis. Psevdolvs Nósce saltem húnc quis est. Ballio Iám diu scio quí fuit: núnc qui sit ipsús sciat. ámbula tú. Psevdolvs Potin út semel modo, Bállio, huc cúm lucro respícias? Ballio Réspiciam istoc prétio; nam si sácruficem summó Iovi atque in manibus exta teneam, ut poriciam, interea loci si lucri quid detur, potius rem divinam deseram. non potest pietati opsisti huíc, utut rés sunt ceterae. Psevdolvs Deos quidem, quos maxume aequom est metuere, eos minimi facit. Ballio Compellabo. salve multum, serve Athenis pessume. Psevdolvs Di te deaeque ament vel huius arbitratu vel meo, vel, si dignu ’ s e s alio pacto, neque ament nec faciant bene. Ballio Quid agitur, Calidore? Calidorvs Amatur atque egetur acriter. Ballio Misereat, si familiam alere possim misericordia. Psevdolvs Heia, scimus nos quidem te qualis sis; ne praedices. sed scin quid nos volumus? Ballio Pol ego propemodum: ut male sit mihi. Psevdolvs Et id et hoc quod te revocamus. quaeso animum advorte. Ballio Audio. atque in pauca, ut occupatus nunc sum, confer quid velis.