nísi hodie mi ex fúndis tuorum amícorum omne huc pénus adfertur, crás Phoeniciúm poeniceo cório invises pérgulam. Calidorvs Pseudóle, non audis quae híc loquitur? Psevdolvs Audío, ere, equidem atque animum ádvorto. Calidorvs Quid mi és auctor, huic út mittam, ne amícam hic meam prostítuat? Psevdolvs Nil cúrassis, liquido és animo: ego pró me et pro te cúrabo. iam díu ego huic bene et hic míhi volumus, et amícitia est antíqua: mittam hódie huic suo die nátali malam rém magnam et matúram. Calidorvs Quid opúst? Psevdolvs Potin aliam rem út cures? Calidorvs At— Psevdolvs Bát. Calidorvs Crucior. Psevdolvs Cor dúra. Calidorvs Non póssum. Psevdolvs Fac possís. Calidorvs Quonam pactó possim? Psevdolvs Vince ánimum. in rém quod sit praevórtaris quam in re ádvorsa animo auscúltes. Calidorvs Nugae ístaec sunt: non iúcundumst nisi amáns facit stulte. Psevdolvs Pérgin? Calidorvs O Pseúdole mi, sine sím nihili, mitte mé sis. Psevdolvs Sino, modo ego ábeam. Calidorvs Mane, máne, iam ut voles med ésse ita ero. Psevdolvs Nunc tú sapis. Ballio ít dies; egó mihi cesso. í prae, puere. Calidorvs Heus, ábit. quin revocas? Psevdolvs Quíd properas? placide.