úbi sunt, ubi latént quibus aetas íntegra est, qui amant á lenone? quín conveniunt? quín una omnes péste hac populum hunc líberant? sed nímium stultus, nímis fui indóctus: illine aúdeant id fácere quibus ut sérviant suos ámor cogit? simul prohibet faciant adversum eos quod nolunt Calidorvs Vah táce. Psevdolvs Quid est? Calidorvs Male mórigeru ’ s e s mihi, quóm sermoni huius óbsonas. Psevdolvs Táceo. Calidorvs At taceas málo multo quám tacere dicas. Ballio Tu aútem, Xýstilis, fac ut ánimum advortas, quóius amatorés olivi δύναμιν domi habent máxumam. sí mihi non iam huc cúlleis óleum deportátum erit, te ípsam culleo égo cras faciam ut déportere—in pérgulam; íbi tibi adeo léctus dabitur, úbi tu hau somnum cápias, sed ubi úsque ad languorém—tenes quó se haec tendant quaé loquor. áin, excetra tu? quaé tibi amicos tót habes tam probe óleo onustos, num quoípiam est hodié tua tuorum ópera conservórum nítidiusculúm caput? aut num ipse égo pulmento utór magis únctiusculó? sed scio, tu óleum hau magni péndis, vino té devincis. síne modo, réprehendam hercle ego cúncta una opera, nísi quidem hodie tu ómnia fácis effecta haec út loquor. tu aútem, quae pro cápite argentum míhi iam iamque sémper numeras, éa pacisci módo scis, sed quod pácta es non scis sólvere, Phoenícium, tibi ego haéc loquor, delíciae summatúm virum: