quam líbertam fore míhi credam et quam vénalem, hodie expériar. facite hódie ut mihi munéra multa huc ab amátoribus convéniant. nam nísi mihi penus annúos hodie † convenit, cras populo prostituam vos. natálem scitis mi ésse diem hunc: ubi istí sunt quibus vos óculi estis, quibus vítae, quibus delíciae estis, quibus sávia, mammia, méllillae? maniplátim mihi munérigeruli facite ánte aedis iam hic ádsint. cur égo vestem, aurum atque éa quibus est vobís usus, prahibeo? aút quid mi domi nísi malum vestra operást hodie? improbaé vini modo cúpidae estis: eo vós † vestros panticesque adeo madefáctatis, quom ego sim híc siccus. nunc ádeo hoc factust óptumum, ut nomíne quemque appellem suo, ne díctum esse actutúm sibi quaepiám vostrarum míhi neget: advórtite animum cúnctae. princípio, Hedytium, técum ago, quae amíca es frumentáriis, quibus cúnctis montes máxumi acervi frumenti súnt domi: fac sís sit delatum húc mihi fruméntum, hunc annum quód satis, mi et fámiliae omni sít meae, atque ádeo ut frumento áfluam, ut cívitas nomén mihi commútet meque ut praédicet lenóne ex Ballióne regem Iásonem. Calidorvs Aúdin, furcifér quae loquitur? sátin magnificus tíbi videtur? Psevdolvs Pól iste, atque etiam málificus. séd tace atque hanc rém gere. Ballio Aéschrodora, tú quae amicos tíbi habes lenonum aémulos lánios, qui, item ut nós iurando, iúre malo male quaérunt rem, audi: nísi carnariá tria gravida tégoribus onere úberi hodie míhi erunt, cras te quási Dircam olim, ut mémorant, duo gnatí Iovis dévinxere ad taúrum, item ego te dístringam ad carnárium; íd tibi profecto taúrus fiet. Calidorvs Nímis sermone huius íra incendor. Psevdolvs Húncine hic hominém pati cólere iuventutem átticam?