si neminem alium potero, tuom tangam patrem. Calidorvs Di te mihi semper servent. verum, si potest, pietatis causa—vel etiam matrem quoque. Psevdolvs De istac re in oculum utrumvis conquiescito. Calidorvs Oculum anne in aurem? Psevdolvs At hoc pervolgatumst minus. nunc, ne quis dictum sibi neget, dico omnibus pube praesenti in contione: omni poplo, omnibus amicis notisque edico meis, in hunc diem a me ut caveant, ne credant mihi. Calidorvs St, táce opsecro hércle. Psevdolvs Quid negoti est? Calidorvs Ostium lenonis crepuit. Psevdolvs Crura mavellem modo. Calidorvs Atque ipse egreditur intus, periuri caput. Ballio Exíte, agite exite, ígnavi, male hábiti et male concíliati, quorúm numquam quicquám quoiquam venit ín mentem ut recté faciant, quibus, nísi ad hoc exemplum éxperior, non pótest usura usúrpari. neque ego hómines magis asinós numquam vidi, íta plagis costaé callent: quós quom ferias, tíbi plus noceas; éo enim ingenio hi súnt flagritribae, qui haéc habent cónsilia, úbi data occásiost, rape clépe tene hárpaga bibe és fuge: hoc ést eorum opus, ut mávelis lúpos apud ovis línquere, quam hós domi custodes. át faciem quom aspícias eorum, hau máli videntur: ópera fallunt. núnc adeo hanc edictionem nisi animum advortetis omnes, nisi somnum socordiamque ex pectore oculisque exmovetis, ita ego vestra latera loris faciam ut valide varia sint, ut né peristromáta quidem aeque pícta sint Campánica