quid meres? quantillo argento te conduxit Pseudolus? Harpax Quis istic Pseudolust? Ballio Praeceptor tuos, qui te hanc fallaciam docuit, ut fallaciis hinc mulierem a me abduceres. Harpax Quem tu Pseudolum, quas tu mihi praedicas fallacias? quem égo hominem † nullius coloris novi. Ballio Non tu istinc abis? nihil est hodie hic sucophantis quaestus: proin tu Pseudolo nunties abduxisse alium praedam, qui occurrit prior Harpax. Harpax Is quidem edepol Harpax ego sum. Ballio Immo edepol esse vis. purus putus hic sucophanta est. Harpax Ego tibi argentum dedi et dudum, adveniens extemplo, sumbolum servo tuo, eri imágine obsignatam epistulam, hic ante ostium. Ballio Meo tu epistulam dedisti servo? quoi servo? Harpax Suro. Ballio Non confidit sycophanta hic nequam est nugis: meditatus malest. edepol hominem verberonem Pseudolum, ut docte dolum commentust: tantundem argenti quantum miles debuit dedit huic atque hominem exornavit, mulierem qui abduceret. nam illam epistulam ipsus verus Harpax huc ad me attulit. Harpax Harpax ego vocor, ego servos sum Macedonis militis; ego nec sycophantiose quicquam ago nec malefice, neque istum Pseudolum mortalis qui sit novi neque scio. Simo Tu, nisi mirumst, leno, plane perdidisti mulierem. Ballio Edepol ne istuc magis magisque metuo, quom verba audio. mihi quoque edepol iamdudum ille Surus cor perfrigefacit, sumbolum qui ab hoc accepit. mira sunt ni Pseudolust.