ex Sicyone huc pervenisti? Harpax Altero ad meridie. Ballio Strenue mehercle iisti. Simo Quamvis pernix híc est homo: ubi suram aspicias, scias pósse eum—gerere crassas compedes. Ballio Quid ais? tune etiam cubitare solitu ’ s e s in cunis puer? Simo Scilicet. Ballio Etiamne facere solitus es—scin quid loquar? Simo Scilicet solitum esse. Harpax Sanine estis? Ballio Quíd hoc quod te rogo? noctu in vigiliam quando ibat miles, quom tu ibas simul, conveniebatne in vaginam tuam machaera militis? Harpax I in malam crucem. Ballio Ire licebit tamen tibi hodie temperi. Harpax Quin tu mulierem mi emittis, aut redde argentum. Ballio Mane. Harpax Quid maneam? Ballio Chlamydem hanc commemora quanti conductast. Harpax Quid est? Simo Quid meret machaera? Harpax Elleborum hisce hóminibus opus ést. Ballio Eho. Harpax Mitte. Ballio Quid mercedis petasus hodie domino demeret? Harpax Quid domino? quid somniatis? mea quidem haec habeo omnia, meo peculio empta. Ballio Nempe quod fémina summa sustinent. Harpax Vncti hi sunt senes, fricari sese ex antiquo volunt. Ballio Responde, opsecro hercle, vero serio hoc quod te rogo: