Recte meministi. Ballio Mane. iam redeo ad te. Harpax At maturate propera, nam propero: vides iam diem multum esse. Ballio Video: hunc advocare etiam volo; mane modo istic, iam revertar ad te. quid nunc fit, Simo? quid agimus? manufesto hunc hominem teneo, qui argentum attulit. Simo Quidum? Ballio An nescis quae sit haec res? Simo Iuxta cum ignarissimis. Ballio Pseudolus tuos allegavit hunc, quasi a Macedonio milite esset. Simo Haben argentum ab homine? Ballio Rogitas quod vides? Simo Heus, memento ergo dimidium istinc mihi de praeda dare: commune istuc esse oportet. Ballio Quid, malum? id totum tuom est. Harpax Quam mox mi operam das? Ballio Tibi do equidem. quid nunc mi es auctor, Simo? Simo Exploratorem hunc faciamus ludos suppositicium, adeo donicum ipsus sese ludos fieri senserit. Ballio Sequere. quid ais? nempe tu illíus servos es? Harpax Planissume. Ballio Quanti te emit? Harpax Suarum in pugna virium victoria. nám ego eram domi imperator summus in patria mea. Ballio An etiam umquam ille expugnavit carcerem, patriam tuam? Harpax Contumeliam si dices, audies. Ballio Quotumo die