Quisquis es, adulescens, operam fac compendi quaerere. Harpax Quid iam? Ballio Quia tute ipsus ipsum praesens praesentem vides. Harpax Tune is es? Simo Chlamydate, cáve sis tibi a curvo infortunio atque in hunc intende digitum: hic leno est. Ballio At hic est vir bonus. sed, tu, bone vir, flagitare saepe clamore in foro, quom libella nusquamst, nisi quid leno hic subvenit tibi. Harpax Quin tu mecum fabulare? Ballio Fabulor. quid vis tibi? Harpax Argentum accipias. Ballio Iamdudum, si des, porrexi manum. Harpax Accipe: hic sunt quinque argenti lectae numeratae minae. hoc tibi erus me iussit ferre Polymachaeroplagides, quod deberet, atque ut mecum mitteres Phoenicium. Ballio Erus tuos— Harpax Ita dico. Ballio Miles— Harpax Ita loquor. Ballio Macedonius— Harpax Admodum, inquam. Ballio Te ad me misit Polymachaeroplagides? Harpax Vera memoras. Ballio Hoc argentum ut mihi dares? Harpax Si tu quidem es leno Ballio. Ballio Atque ut a me mulierem tu abduceres? Harpax Ita. Ballio Phoenicium esse dixit?