venio húc ultro, ut sciam, quíd rei sit, ne illíc homo me ludíficetur. neque quícquamst melius, quam út hoc pultém atque aliquem évocem hinc íntus. léno argentum hóc volo á me accipiat átque amittat múlierem mecúm simul. Ballio Heús tu. Simo Quid vis? Ballio Híc homo meus est. Simo Quídum? Ballio Quia praeda haec meast: scórtum quaerit, hábet argentum. iam ádmordere hunc míhi lubet. Simo Iamne íllum coméssurus és? Ballio Dum recéns est datór, dum calét, devorári decét iam. boní me virí pauperánt, improbi aúgent; popló strenuí, mi improbí usuí sunt. Simo Malúm quod tibí di dabúnt, sic sceléstu ’ s e s. Harpax Me nunc commoror, quom has foris non ferio, ut sciam, sítne Ballió domi. Ballio Vénus mi haec bona dat, quom hós huc adigit lúcrifugas, damnícupidos, qui sé suamque aetatém bene curant, édunt, bibunt, scortántur: illi súnt alio ingenio átque tu, quí neque tibi bene ésse patere et íllis quibus est ínvides. Harpax Heús ubi estis vós? Ballio Hic quidem ad me récta habet rectám viam. Harpax Heus ubi estís vos? Ballio Heus adulescens, quid istic debetur tibi? bene ego ab hoc praedatus ibo; novi, bona scaevast mihi. Harpax Ecquis hoc áperit? Ballio Heus chlamydate, quid istic debetur tibi? Harpax Aedium dominum lenonem Ballionem quaerito.