hodie quas aps te est instipulatus Pseudolus. Simo Velim quidem hercle. Ballio Róga me viginti minas, si ille hodie ílla sit potitus muliere sive eam tuo gnato hodie, ut promisit, dabit, roga opsecro hercle, gestio promittere. omnibus modis tibi esse rem ut salvam scias; atque etiam habeto mulierem dono tibi. Simo Nullum periclumst, quod sciam, stipularier, ut concepisti verba: viginti minas dabin? Ballio Dabuntur. Simo Hoc quidem actumst hau male. sed convenistin hominem? Ballio Immo ambo simul. Simo Quid ait? quid narrat? quaeso, quid dixit tibi? Ballio Nugas theatri, verba quae in comoediis solent lenoni dici, quae pueri sciunt: malum et scelestum et peiurum aibat esse me. Simo Pol hau mentitust. Ballio Ergo haud iratus fui: nam quanti refert ei nec recte dicere, qui nihili faciat quique infitias non eat? Simo Quid est? quid non metuam ab eo? id audire expeto. Ballio Quia numquam abducet mulierem iam, nec potest, a me. meministin tibi me dudum dicere, eam véniisse militi Macedonio? Simo Memini. Ballio Em íllius servos húc ad me argentum attulit et obsignatum sumbolum,