mihi cor retunsumst oppugnando pectore. Simo Occasionem repperisti, verbero, ubi perconteris me, insidiis hostilibus? quin hinc metimur gradibus militariis? Psevdolvs Atque edepol, quamquam nequam homo es, recte mones. ite hac triumphi ad cantharum recta via.— Ballio Hahae, nunc demum mi animus in tuto est loco, postquam iste hinc abiit atque abduxit mulierem. iube núnc venire Pseudolum, scelerum caput, et abdúcere a me mulierem fallaciis. conceptis hercle verbis, satis certo scio, ego periurare me mavellem miliens, quam mi illum verba per deridiculum dare. nunc deridebo hercle hominem, si convenero; verum in pistrino credo, ut convenit, fore. nunc ego Simonem mi obviam veniat velim, ut mea laetitia laetus promiscam siet. Simo Viso quid rerum meus Vlixes egerit, iamne habeat signum ex arce Ballionia. Ballio O fortunate, cedo fortunatam manum, Simo. Simo Quíd est? Ballio Iam— Simo Quid iam? Ballio Nihil est quod metuas. Simo Quid est? venitne homo ad te? Ballio Non. Simo Quid est igitur boni? Ballio Minae viginti sanae et salvae sunt tibi,