Argentum des, abducas mulierem. Simo Vter remoratur? Ballio Quin sequere ergo intro.— Simo Sequor.— Psevdolvs Peiorem ego hominem magisque vorsute malum numquam edepol quemquam vidi, quám hic est Simia; nimisque égo illum hominem metuo et formido male, ne malus item erga me sit út erga illum fuit, ne in re secunda nunc mi obvertat cornua, si occasionem capsit qui sit mihi malus; atque edepol equidem nolo, nam illi bene volo. nunc in metu sum maximo, triplici modo: primum omnium iam hunc comparem metuo meum, ne deserat med atque ad hostis transeat; metuo autem, né erus redeat etiam dum a foro, ne capta praeda capti praedones fuant. quom haec metuo, metuo ne ille huc Harpax advenat prius quam hínc hic Harpax abierit cum muliere. perii hercle, nimium tarde egrediuntur foras. cor conligatis vasis expectat meum, si non educat mulierem secum simul, ut exulatum ex pectore aufugiat meo. victor sum, vici cautos custodes meos. Simia Ne plora, nescis ut res sit, Phoenicium, verum haud multo post faxo scibis accubans. non ego te ad illum duco dentatum virum Macedoniensem, qui te nunc flentem facit: cuiam esse te vis maxime, ad eum ducere: Calidorum haud multo post faxo amplexabere. Psevdolvs Quid tu intus quaeso desedisti quam diu?