Quid iam? Milphio Quia incedunt cum anulatis auribus. Hanno Adibo hosce atque áppellabo Punice. si respondebunt, Punice pergam loqui; si non, tum ad horum mores linguam vertero. Milphio Quid ais tu? écquid commeministi Punice? Agorastocles Nihil edepol. nam qui scire potui, dic mihi, qui illim sexennis perierim Carthagine? Hanno Pro di immortales, plurumi ad illum modum periere pueri liberi Carthagine. Milphio Quid ais tu? Agorastocles Quid vis?