Quid iam? Milphio Quia incedunt cum anulatis auribus. Hanno Adibo hosce atque áppellabo Punice. si respondebunt, Punice pergam loqui; si non, tum ad horum mores linguam vertero. Milphio Quid ais tu? écquid commeministi Punice? Agorastocles Nihil edepol. nam qui scire potui, dic mihi, qui illim sexennis perierim Carthagine? Hanno Pro di immortales, plurumi ad illum modum periere pueri liberi Carthagine. Milphio Quid ais tu? Agorastocles Quid vis? Milphio Vin appellem hunc Punice? Agorastocles An scis? Milphio Nullus me est hodie Poenus Poenior. Agorastocles Adi atque appella, quid velit, quid venerit, qui sit, quoiatis, unde sit: ne parseris. Milphio Avo. quoiates estis aut quo ex oppido? Hanno Anno byn mytthymballe udradait annech. Agorastocles Quid ait? Milphio Hannonem se esse ait Carthagine, Carthaginiensis Mytthumbalis filium. Hanno Avo. Milphio Salutat. Hanno Donni. Milphio Doni volt tibi dare hic nescio quid. audin pollicitarier? Agorastocles Saluta hunc rursus Punice verbis meis. Milphio Avo donni inquit hic tibi verbis suis. Hanno Me har bocca.