Si ad eam rem testis habeam, faciam quod iubes. Milphio Quid tu mihi testis? quin tu insistis fortiter? aliqua Fortuna fuerit adiutrix tibi. Agorastocles Incipere multost quam impetrare facilius. Milphio Sed quae illaec avis est, quae huc cum tunicis advenit? numnam in balineis circumductust pallio? Agorastocles Facies quidem edepol Punicast. Milphio Guggast homo. servos quidem edepol veteres antiquosque habet. Agorastocles Qui scis? Milphio Viden homines sarcinatos consequi? † atque ut opinor digitos in manibus non habent.