quae mihi surruptae sunt et fratris filium. sed hic mihi antehac hospes Antidamas fuit; eum fécisse aiunt, sibi quod faciundum fuit. eius fílium esse hic praedicant Agorastoclem: ad eum hospitalem hanc tesseram mecum fero; is in hisce habitare monstratust regionibus. hos percontabor qui hinc egrediuntur foras. Agorastocles Ain tú tibi dixe Syncerastum, Milphio, eas ésse ingenuas ambas surrupticias Charthaginiensis? Milphio Aio, et, si frugi esse vis, eas líberali iam adseres causa manu. nam tuom flagitiumst tuas te popularis pati servire ante oculos, domi quae fuerint liberae. Hanno Pro di immortales, opsecro vostram fidem, quam orationem hanc aures dulcem devorant. creta est profecto hórum hominum oratio, ut mi apsterserunt omnem sorditudinem. Agorastocles Si ad eam rem testis habeam, faciam quod iubes. Milphio Quid tu mihi testis? quin tu insistis fortiter? aliqua Fortuna fuerit adiutrix tibi. Agorastocles Incipere multost quam impetrare facilius. Milphio Sed quae illaec avis est, quae huc cum tunicis advenit? numnam in balineis circumductust pallio? Agorastocles Facies quidem edepol Punicast. Milphio Guggast homo. servos quidem edepol veteres antiquosque habet. Agorastocles Qui scis? Milphio Viden homines sarcinatos consequi? † atque ut opinor digitos in manibus non habent.