ibidem gnatust, inde surptus fere sexennis, postibi qui eum surrupuit huc devexit meoque ero eum hic vendidit. is in divitias homo adoptavit hunc, quom diem obiit suom. Syncerastvs Omnia memoras quo id facilius fiat: manu eas adserat suas popularis liberali causa. Milphio Tacitus tace modo. Syncerastvs Profecto ad incitas lenonem rediget, si eas abduxerit. Milphio Quin prius disperibit faxo, quam unam calcem civerit. ita paratumst. Syncerastvs Ita di faxint, ne apud lenonem hunc serviam. Milphio Hercle qui meus conlibertus faxo eris, si di volent. Syncerastvs Ita di faxint. numquid aliud me morare, Milphio? Milphio Valeas beneque ut tibi sit. Syncerastvs Pol istuc tibi et tuost ero in manu. vale et haec cura clanculum ut sint dicta. Milphio Non dictumst. vale. Syncerastvs At enim nihil est, nisi dum calet hoc agitur. Milphio Lepidu's lepidus es , quom mones. et ita hoc fiet. Syncerastvs Proba materies data est, si probum adhibes fabrum. Milphio Potin ut taceas? Syncerastvs Taceo atque abeo.— Milphio Mihi commoditatem creas. illic hinc abiit. di immortales meum erum servatum volunt et hunc disperditum lenonem: tantum eum instat exiti. satine prius quam unumst iniectum telum, iam instat alterum? ibo intro, haec ut meo ero memorem. nam huc si ante aedes evocem, quae audivistis modo, nunc si eadem híc iterum iterem, inscitiast. ero uni potius intus ero odio, quam hic sim vobis omnibus.— di immortales, quanta turba, quanta adventat calamitas