praesenti argento hómini, si leno est homo, quantum hominum terra sustinet sacerrumo. vosmet nunc facite coniecturam ceterum, quid id sit hominis, cui Lyco nomen siet. is ex Anactorio, ubi prius habitaverat, huc commigravit in Calydonem haú diu, sui quaésti causa. is in illis habitat aedibus. earum híc adulescens alteram efflictim perit, suam síbi cognatam, imprudens, neque scit quae siet neque eam umquam tetigit, ita eum leno macerat: neque quicquam cúm ea fecit etiamnum stupri neque duxit umquam, neque ille voluit mittere quia amare cernit, tangere hominem volt bolo. illam minorem in concubinatum sibi volt emere miles quidam, qui illam deperit. sed pater illarum Poenus, postquam eas perdidit, mari te rraque úsquequaque quaeritat. ubi quamque in urbem ést ingressus, ilico omnes meretrices, ubi quisque habitant, invenit; dat aurum, ducit noctem, rogitat postibi unde sít, quoiatis, captane an surrupta sit, quo genere gnata, qui parentes fuerint. ita docte atque astu filias quaerit suas. et is omnis linguas scit, sed dissimulat sciens se scire: Poenus plane est. quid verbis opust? is heri huc in portum navi venit vesperi, pater harunc; idem huic patruos adulescentulo est: iamne hoc tenetis? si tenetis, ducite; cave dírumpatis, quaeso, sinite transigi. ehem, paéne oblitus sum relicuom dicere.