eo facilius facere poterit. Syncerastvs At ego hoc metuo, Milphio. Milphio Quid est quod metuas? Syncerastvs Dúm ero insidias paritem, ne me perduim. si erus meus me esse elocutum quoiquam mortali sciat, continuo is me ex Syncerasto Crurifragium fecerit. Milphio Numquam edepol mortalis quisquam fiet e me certior, nisi ero meo uni indicasso, atque ei quoque ut ne enuntiet id esse facinus ex ted ortum. Syncerastvs Male credam, et credam tamen. sed hoc tu tecum tacitum habeto. Milphio Fide non melius creditur. loquere (locus occasioque est) libere: hic soli sumus. Syncerastvs Erus si tuos volt facere frugem, meum erum perdet. Milphio Qui id potest? Syncerastvs Facile. Milphio Fac ergo id facile noscam ego, ut ille possit noscere. Syncerastvs Quia Adelphasium, quám erus deamat tuos, ingenuast. Milphio Quo modo? Syncerastvs Eodem quo soror illius altera Anterastilis. Milphio Cedo qui id credam. Syncerastvs Quia illas emit in Anactorio parvolas de praedone Siculo. Milphio Quanti? Syncerastvs Duodeviginti minis, duas illas et Giddenenem nutricem earum tertiam. et ille qui eas vendebat dixit se furtivas vendere: ingenuas Carthagine aibat esse. Milphio Di vostram fidem, nimium lepidum memoras facinus. nam erus meus Agorastocles