Malus sum. Syncerastvs Male mihi est. Milphio Memora, num esse aliter decet? quid est, quod male sit tibi, quoi domi sit quod edis quod ames adfatim, neque triobolum ullum amicae das et ductas gratiis? Syncerastvs Diespiter me sic amabit, Milphio Vt quidem edepol dignus es. Syncerastvs Vt ego hanc familiam interire cupio. Milphio Adde operam, si cupis. Syncerastvs Sine pennis volare hau facilest: meae alae pennas non habent. Milphio Nolito edepol devellisse: iam his duobus mensibus volucres tibi erunt tuae hirquinae. Syncerastvs I in malam rem. Milphio I tu atque erus. Syncerastvs Verum. enim qui hómo eum norit, norit. cito homo pervorti potest. Milphio Quid iam? Syncerastvs Quasi tu tacitum habere quicquam potis sis. Milphio Rectius tacitas tibi res sistam quam quod dictum est mutae mulieri. Syncerastvs Animum inducam facile ut tibi istuc credam, ni te noverim. Milphio Crede audacter meo periclo. Syncerastvs Male credam, et credam tamen. Milphio Scin tu erum tuom meo ero esse inimicum capitalem? Syncerastvs Scio. Milphio Propter amorem— Syncerastvs Omnem operam perdis. Milphio Quid iam? Syncerastvs Quia doctum doces. Milphio Quid ergo dubitas quin lubenter tuo ero meus quid possiet facere faciat male, eius merito? tum autem si quid tu adiuvas,