Quo modo? Syncerastvs Vt enim ubi mihi vapulandum sit, tu corium sufferas. apage, nesció quid viri sis. Milphio Malus sum. Syncerastvs Tibi sis. Milphio Te volo. Syncerastvs At onus urget. Milphio At tu appone et respice ad me. Syncerastvs Fecero, quamquam haud otiumst. Milphio Salvos sis, Synceraste. Syncerastvs O Milphio, di omnes deaeque ament. Milphio Quemnam hominem? Syncerastvs Nec te nec me, Milphio: neque erum meum ádeo. Milphio Quém ament igitur? Syncerastvs Aliquem, dignus qui siet. nam nostrorum nemo dignust. Milphio Lepide loquere. Syncerastvs Me decet. Milphio Quid agis? Syncerastvs Facio quod manufesti moechi haú ferme solent. Milphio Quid id est? Syncerastvs Refero vasa salva. Milphio Di te et tuom erum perduint. Syncerastvs Me non perdent; illum ut perdant facere possum, si velim, meum erum ut perdant, ni mihi metuam, Milphio. Milphio Quid id est? cedo. Syncerastvs Malus es?