quodvis genus ibi hominum videas, quasi Acheruntem veneris, equitem peditem, libertinum, furem an fugitivom velis, verberatum, vinctum, addictum: quí habet quod det, ut ut homo est, omnia genera recipiuntur; itaque in totis aedibus tenebrae latebrae, bibitur estur quasi in popina, hau secus. ibi tu videas litteratas fictiles epistulas, pice signatas, nomina insunt cubitum longis litteris: ita vinariorum habemus nostrae dilectum domi. Milphio Omnia edepol mira sunt, nisi erus hunc heredem facit, nam id quidem, illi, uti meditatur, verba faciet mortuo. et adire lubet hominem et autem nimis eum ausculto lubens. Syncerastvs Haec quom hic video fieri, crucior: pretiis emptos maxumis, apud nos expeculiatos servos fieri suis eris. sed ad postremum nihil apparet: male partum male disperit. Milphio Proinde habet orationem, quasi ipse sit frugi bonae, qui ipsus hercle ignaviorem potis est facere Ignaviam. Syncerastvs Nunc domum haec ab aede Veneris refero vasa, ubi hostiis erus nequivit propitiare Venerem suo festo die. Milphio Lepidam Venerem. Syncerastvs Nam meretrices nostrae primis hostiis Venerem placavere extemplo. Milphio O lepidam Venerem denuo. Syncerastvs Nunc domum ibo. Milphio Heus, Synceraste. Syncerastvs Syncerastum qui vocat? Milphio Tuos amicus. Syncerastvs Haud amice facis, qui cum onere offers moram. Milphio At ob hanc moram tibi reddam operam úbi voles, ubi iusseris. habe rem pactam. Syncerastvs Si futurumst, do tibi operam hanc.