praedae intus feci: dum lenonis familia dormitat, extis sum satur factus probe. abscedam hinc intro.— Agorastocles Factum a vobis comiter. bonam dedistis, advocati, operam mihi. cras mane, quaeso, in comitio estote obviam. tu sequere me intro. vos valete.— Advocati Et tu vale. iniuriam illic insignite postulat: nostro servire nos sibi censet cibo. verum ita sunt isti nostri divites: si quid bene facias, levior pluma est gratia, si quid peccatumst, plumbeas iras gerunt. domos abeamus nostras, sultis, nunciam, quando id, quoi rei operam dedimus, impetravimus, ut perderemus corruptorem civium.— Milphio Exspécto quo pactó meae techinaé processuraé sient. studeo hunc lenonem perdere, qui meum erum miserum macerat, is me autem porro verberat, incursat pugnis, calcibus: servire amanti miseria est, praesertim qui quod amat caret. attat, e fano recipere video se Syncerastum, lenonis servom; quid habeat sermonis auscultabo. Syncerastvs Sátis spectatum est, deos atque homines eius neglegere gratiam, quoí hominí erus est consimilis velut ego habeo hunc huius modi. neque periurior neque peior alter usquam est gentium, quám erus meus est, neque tam luteus neque tam caeno conlitus. ita me di ament, vel in lautumiis vel in pistrino mavelim agere aetatem praepeditus latere forti ferreo, quam ápud lenonem hunc servitutem colere. quid illuc est genus, quae illic hominum corruptelae fiunt. di vostram fidem,