Periisti, leno. nam istest huius vilicus quem tibi nos esse Spartiatam diximus, qui ad te trecentos Philippeos modo detulit. idque in istoc adeo aúrum inest marsuppio. Lycvs Vae vostrae aetati. Advocati Id quidem in mundo est tuae. Agorastocles Age omitte actutum, furcifer, marsuppium: manifesto fur es mihi. quaeso hercle, operam date, dum me videatis servom ab hoc abducere.— Lycvs Nunc pol ego perii certo, haud arbitrario. consulto hoc factum est, mihi ut insidiae fierent. sed quid ego dubito fugere hinc in malam crucem, prius quam hínc optorto collo ad praetorem trahor? eheu, quom ego habui háriolos haruspices; qui si quid bene promittunt, perspisso evenit, id quod mali promittunt, praesentarium est. nunc ibo, amicos consulam, quo me modo suspendere aequom censeant potissimum.— Agorastocles Age tu progredere, ut testes videant te ire istinc foras. estne hic meus servos? Collybiscvs Sum hercle vero, Agorastocles. Agorastocles Quid nunc, sceleste leno? Advocati Quicum litigas apscessit. Agorastocles Vtinam hinc abierit malam crucem. Advocati Ita nos velle aequom est. Agorastocles Cras subscribam homini dicam. Collybiscvs Numquid me? Agorastocles Apscedas, sumas ornatum tuom. Collybiscvs Non sum nequiquam miles factus; paululum