Magis mé benigne nunc salutas quam antidhac. Lycvs Tranquillitas evenit, quasi navi in mari: utquomque est ventus, exim velum vortitur. Agorastocles Valeant apud te quos volo; atque haud te volo. Lycvs Valent ut postulatumst, verum non tibi. Agorastocles Mitte ad me, si audes, hodie Adelphasium tuam, die fésto celebri nobilique Aphrodisiis. Lycvs Calidum prandisti prandium hodie? dic mihi. Agorastocles Quid iam? Lycvs Quia os nunc frigefactas, quom rogas. Agorastocles Hoc age sis, leno. servom esse audivi meum apud te. Lycvs Apud me? numquam factum reperies. Agorastocles Mentire. nam ad te venit aurumque attulit. ita mihi renuntiatumst, quibus credo satis. Lycvs Malus es, captatum me advenis cum testibus. tuorum apud me nemost nec quicquam tui. Agorastocles Mementote illud, advocati. Advocati Meminimus. Lycvs Hahahae, iam teneo quid sit, perspexi modo. hi qui illum dudum conciliaverunt mihi peregrinum Spartanum, id nunc his cerebrum uritur, me esse hos trecentos Philippos facturum lucri. nunc hunc inimicum quía esse sciverunt mihi, eum adlegarunt, suom qui servom diceret cum auro esse apud me; compositast fallacia, ut eo me privent atque inter se dividant. lupo agnum eripere postulant. nugas agunt. Agorastocles Negasne apud te esse aurum, nec servom meum? Lycvs Nego: et negando, si quid refert, ravio.