Edepol fecisti prodigum promum tibi. age, eamus intro. Collybiscvs Te sequor. Lycvs Age, age, ambula, ibí, quae reliqua, alia fabulabimur. Collybiscvs Eadém narrabo tibi res Spartiaticas. Lycvs Quin sequere me ergo.— Collybiscvs Abduc intro. addictum tenes.— Agorastocles Quid nunc mi auctores estis? Advocati Vt frugi sies. Agorastocles Quid si animus esse non sinit? Advocati Esto ut sinit. Agorastocles Vidistis, leno quom aurum accepit? Advocati Vidimus. Agorastocles Eum vos meum esse servom scitis? Advocati Scivimus. Agorastocles Rem adversus populi saepe leges? Advocati Scivimus. Agorastocles Em istaec volo ergo vos commeminisse omnia, mox quom ad praetorem úsus veniet. Advocati Meminimus. Agorastocles Quid si recenti re aedis pultem? Advocati Censeo. Agorastocles Si pultem, non recludet? Advocati Panem frangito. Agorastocles Si exierit leno, quid tum? hominem interrogem, meus sérvos ad eum veneritne? Advocati Quippini? Agorastocles Cum auri ducentis nummis Philippis? Advocati Quippini?