Minime gentium. Lycvs Quid itá? Collybiscvs Quia a muscis si mi hospitium quaererem, adveniens irem in carcerem recta via. ego id quaero hospitium, ubi ego curer mollius, quam regi Antiocho óculi curari solent. Lycvs Edepol ne tibi illud possum festivom dare, siquidém potes ésse te pati in lepido loco, in lecto lepide strato lepidam mulierem complexum contrectare. Collybiscvs Is, leno, viam. Lycvs Vbi tu Leucadio, Lesbio, Thasio, Chio, vetustáte vino edentulo aetatem inriges; ibi ego te replebo usque unguentum geumatis, quid multa verba? faciam, ubi tu laveris, ibi ut bálneator faciat unguentariam. sed haec latrocinantur, quae ego dixi, omnia. Collybiscvs Quid itá? Lycvs Quia aurum poscunt praesentarium. Collybiscvs Quin hercle accipere tu non mavis quam ego dare. Advocati Quid si evocemus huc foras Agorastoclem, ut ipsus testis sit sibi certissumus? heus tu, qui furem captas, egredere ocius, ut tute inspectes aurum lenoni dari. Agorastocles Quid est? quid voltis, testes? Advocati Specta ad dexteram. tuos sérvos aurum ípsi lenoni dabit. Collybiscvs Age, accipe hoc sis: hic sunt numerati aurei trecenti nummi, qui vocantur Philippei. hinc me procura; propere hosce apsumi volo.