ut quidem ipse nobis dixit, apud regem Attalum; inde huc aufugit, quoniam capitur oppidum. Collybiscvs Nimis lépide de latrone, de Sparta optume. Lycvs Di deaeque vobis multa bona dent, quom mihi et bene praecipitis et bonam praedam datis. Advocati Immo ut ipse nobis dixit, quo accures magis, trecentos nummos Philippos portat praesidi. Lycvs Rex sum, si ego illum hodie ad me hominem adlexero. Advocati Quin hic quidem tuos est. Lycvs Opsecro hercle hortamini, ut devortatur ad me in hospitium optumum. Advocati Neque nos hortari neque dehortari decet hominem peregrinum: tuam rem tú ages, si sapis. nos tibi palumbem ad aream usque adduximus: nunc te illum meliust capere, si captum esse vis. Collybiscvs Iamne itis? quid quod vobis mandavi, hospites? Advocati Cum illoc te meliust tuam rem, ádulescens, loqui: illic ést ad istas res probus, quas quaeritas. Collybiscvs Videre equidem vos vellem, quom huic aurum darem. Advocati Illinc procul nos istuc inspectabimus. Collybiscvs Bonam dedistis mihi operam. Lycvs It ad me lucrum. Collybiscvs Illud quidem quorsum asinus caedit calcibus. Lycvs Blande hominem compellabo. hóspes hospitem salutat. salvom te advenire gaudeo. Collybiscvs Multa tibi di dent bona, quom me salvom esse vis. Lycvs Hospitium te aiunt quaeritare. Collybiscvs Quaerito. Lycvs Ita illí dixerunt, qui hinc a me abierunt modo, te quaeritare a muscis.