neque pollicemur, neque adeo volumus datum. Lycvs Credo hercle vobis: ita vestra est benignitas. sed quid nunc voltis? Advocati Hunc chlamydatum quem vides, ei Mars iratust. Collybiscvs Capiti vestro istuc quidem. Advocati Nunc hunc, Lyce, ad te diripiundum adducimus. Collybiscvs Cum praeda hic hodie incedet venator domum: canes compellunt in plagas lepide lupum. Lycvs Quis hic est? Advocati Nescimus nos quidem istum qui siet; nisi dudum mane ut ad portum processimus, atque istum e navi éxeuntem oneraria videmus. adiit ad nos extemplo exiens; salutat, respondemus. Collybiscvs Mortalis malos, ut ingrediuntur docte in sycophantiam. Lycvs Quid deinde? Advocati Sermonem ibi nobiscum copulat. ait sé peregrinum esse huius ignarum oppidi; locum sibi velle liberum praeberier, ubi nequam faciat. nos hominem ad te adduximus. tu si te di amant, agere tuam rem occasiost. Lycvs Itane? Advocati Ille est cupiens, aurum habet. Lycvs Praeda haec meast. Advocati Potare, amare volt. Lycvs Locum lepidum dabo. Advocati At enim hic clam furtim ésse volt, ne quis sciat neve arbiter sit. nam hic latro in Sparta fuit,