iam nunc ego illi égredienti sanguinem exsugam procul. Lycvs Iam ego istúc revortar, miles: convivas volo reperire nobis commodos, qui una sient; interibi attulerint exta, atque eádem mulieres iam ab re divina credo apparebunt domi. sed quid huc tantum hominum incedunt? ecquidnam adferunt? et illé chlamydatus quisnam est, qui sequitur procul? Advocati Aetoli cives te salutamus, Lyce, quamquam hanc salutem ferimus inviti tibi. Lycvs Fortunati omnes sitis, quod certo scio nec fore nec fortunam id situram fieri. Advocati Istic ést thensaurus stultis in lingua situs, ut quaestui habeant male loqui melioribus. Lycvs Viam qui nescit, qua deveniat ad mare, eum oportet amnem quaerere comitem sibi. ego male loquendi vobis nescivi viam: nunc vos mihi amnes estis; vos certum est sequi: si bene dicetis, vostra ripa vos sequar, si male dicetis, vostro gradiar limite. Advocati Malo bene facere tantundemst periculum quantum bono male facere. Lycvs Qui vero? Advocati Scies. malo si quid bene facias, id beneficium interit; bono si quid male facias, aetatem expetit. Lycvs Facete dictum. sed quid istúc ad me attinet? Advocati Quia nos honoris tui causa ad te venimus, quamquam bene volumus leniter lenonibus. Lycvs Si quid boni adportatis, habeo gratiam. Advocati Boni de nostro tibi nec ferimus nec damus