Probus homost. Agorastocles Adeamus propius. Milphio Adsunt testes? Agorastocles Tot quidem. Milphio Non potuisti adducere homines magis ad hanc rem idoneos. nam istorum nullus nefastust: comitiales sunt meri; ibi habitant, ibi eos conspicias quam praetorem saepius. hodie iuris coctiores non sunt qui lites creant, quam hi sunt, qui si nihil est quicum litigent, lites emunt. Advocati Di te perdant. Milphio Vos quidem hercle—cum eo cum quiqui tamen et bene et benigne facitis, quóm ero amanti operam datis. sed isti iam sciunt, negoti quid sit? Agorastocles Omne in ordine. Milphio Tum vos animum advortite igitur. hunc vos lenonem Lycum novistis? Advocati Facile. Collybiscvs At pol ego eum, qua sit facie, nescio. eum mihi volo demonstretis hominem. Advocati Nos curabimus. satis praeceptumst. Agorastocles Hic trecentos nummos numeratos habet. Advocati Ergo nos inspicere oportet istuc aurum, Agorastocles, ut sciamus quid dicamus mox pro testimonio. Collybiscvs Agite, inspicite. Advocati Aurum est profecto hoc, spectatores, comicum: macerato hoc pingues fiunt auro in barbaria boves; verum ad hanc rem agundam Philippum est: ita nos adsimulabimus. Collybiscvs Sed ita adsimulatote quasi ego sim peregrinus. Advocati Scilicet,