dederis, quos deferret huc ad lenonem inimicum tuom, isque sé ut assimularet peregrinum esse aliunde ex alio oppido? ubi is detulerit, tu eo quaesitum servom advenies tuom cum pecunia. Agorastocles Meministis memoriter, servastis me. Advocati Ille negabit: Milphionem quaeri censebit tuom; id duplicabit omne furtum. leno addicetur tibi. ad eam rem nos esse testis vis tibi. Agorastocles Tenetis rem. Advocati Vix quidem hercle, íta pauxilla est, digitulis primoribus. Agorastocles Hoc cito et cursim est agendum. propera iam quantum potest. Advocati Bene vale igitur. te advocatos meliust celeris ducere; tardi sumus nos. Agorastocles Optime itis, pessime hercle dicitis. quin etiam deciderint vobis femina ín talos velim. Advocati At edepol nos tibi in lumbos linguam atque oculos in solum. Agorastocles Heia, hau vostrumst iracundos esse, quod dixi ioco. Advocati Nec tuom quidem est amicis per iocum iniuste loqui. Agorastocles Mittite istaec. quid velim vos, scitis. Advocati Callemus probe: lenonem ut periurum perdas, id studes. Agorastocles Tenetis rem. euge, opportune egrediuntur Milphio una et vilicus. basilice exornatus incedit et fabre ad fallaciam. Milphio Iam tenes praecepta in corde? Collybiscvs Pulchre. Milphio Vide sis calleas. Collybiscvs Quid opust verbis? callum aprugnum callere aeque non sinam. Milphio Fac modo ut condocta tibi sint dicta ad hanc fallaciam. Collybiscvs Quin edepol condoctior sum, quam tragoedi aut comici.