At si ad prandium me in aedem vos dixissem ducere, vinceretis cervom cursu vel gralatorem gradu; nunc vos quia mihi advocatos dixi et testis ducere, podagrosi estis ac vicistis cochleam tarditudine. Advocati An vero non iusta causa est, quor curratur celeriter ubi bibas, edas de alieno quantum velis usque ad fatim, quod tu invitus numquam reddas domino, de quoio ederis? sed tamen cum eo cum quiqui, quamquam sumus pauperculi, est domi quod edimus, ne nos tam contemptim conteras. quidquid est pauxillulum illuc, nostrum id omne, non tuomst, neque nos quemquam flagitamus neque nos quisquam flagitat. tua causa nemo nostrorumst suos rupturus ramites. Agorastocles Nimis iracundi estis: equidem haec vobis dixi per iocum. Advocati Per iocum itidem dictum habeto quae nos tibi respondimus. Agorastocles Obsecro hercle, operam celocem hanc mihi, ne corbitam date; attrepidate saltem, nam vos adproperare haud postulo. Advocati Si quid tu placide otioseque agere vis, operam damus; si properas, cursores meliust te advocatos ducere. Agorastocles Scitis rem, narravi vobis quod vestra opera mi opus siet, de lenone hoc, qui me amantem ludificatur tam diu, ei paratae ut sint insidiae de auro et de servo meo. Advocati Omnia istaec scimus iam nos, si hi spectatores sciant; horunc hic nunc causa haec agitur spectatorum fabula: hos te satius est docere, ut, quando agas, quid agas sciant. nos tu ne curassis: scimus rem omnem, quippe omnes simul didicimus tecum una, ut respondere possemus tibi. Agorastocles Ita profecto est. sed agite igitur, ut sciam vos scire rem, expedite et mihi quae vobis dudum dixi dicite. Advocati Itane? temptas an sciamus? non meminisse nos ratu's ratus es , quo modo trecentos Philippos Collybisco vilico