omnis extollo ex hoc die in alium diem. Antamonides Profestos festos habeam decretum est mihi. Lycvs Nunc hinc eamus intro. sequere hac me.— Antamonides Seqor. in hunc diem iam tuos sum mercennarius.— Agorastocles Íta me di ament, tardo amico nihil est quicquam inaequius, praesertim homini amanti, qui quidquid agit properat omnia. sicut ego hos duco advocatos, homines spissigradissimos, tardiores quam corbitae sunt in tranquillo mari. atque equidem hercle dedita opera amicos fugitavi senes: scibam aetate tardiores, metui meo amori moram. nequiquam hos procos mi elegi loripedis, tardissimos. quin si ituri hodie estis, ite, aut ite hinc in malam crucem. sicine oportet ire amicos homini amanti operam datum? nam iste quidem gradus succretust cribro pollinario, nisi cum pedicis condidicistis istoc grassari gradu. Advocati Heus tu, quamquam nos videmur tibi plebeii et pauperes, si nec recte dicis nobis, dives de summo loco, divitem audacter solemus mactare infortunio. nec tibi nos obnoxii sumus istuc, quid tu ames aut oderis: quom argentum pro capite dedimus, nostrum dedimus, non tuom; liberos nos esse oportet. nos te nihili pendimus, ne tuo nos amori servos tuos esse addictos censeas. liberos homines per urbem modico magis par est gradu ire, servile esse duco festinantem currere. praesertim in re populi placida atque interfectis hostibus non decet tumultuari. sed si properabas magis, pridie nos te advocatos huc duxisse oportuit. ne tu opinere, haud quisquam hodie nostrum curret per vias, neque nos populus pro cerritis insectabit lapidibus.