sex immolavi ágnos, nec potui tamen propitiam Venerem facere utí esset mihi. quoniam litare nequeo, ábii illim ilico iratus, votui éxta prosicarier; neque ea poricere volui, quoniam non bona haruspex dixit: deam esse indignam credidi. eo pacto avarae Veneri pulchre adii manum. quando id quod sat erat satis habere noluit, ego pausam feci. sic ago, sic me decet. ego faxo posthac di deaeque ceteri contentiores mage erunt atque avidi minus, quom scibunt, Veneri ut adierit leno manum. condigne haruspex, non homo trioboli, omnibus in extis aibat portendi mihi malum damnumque et deos esse iratos mihi. quid ei divini aut humani aequomst credere? mina mihi argenti dono postilla datast. sed quaeso, ubi nam illic restitit miles modo, qui hanc mihi donavit, quem ego vocavi ad prandium? sed eccum incedit. Antamonides Ita ut occepi dicere, lenulle, de illa pugna Pentetronica, quom sexaginta milia hominum uno die volaticorum manibus occidi meis. Lycvs Volaticorum hóminum? Antamonides Ita dico quidem. Lycvs An, opsecro, usquam sunt homines volatici? Antamonides Fuere. verum ego interfeci. Lycvs Quo modo potuisti?