Non hercle meream. Milphio Oh— Agorastocles Vah— Milphio Abi modo. Agorastocles Quantum Acheruntest mortuorum. Milphio Etiamne abis? Agorastocles Neque quantum aquaist in mari. Milphio Abiturun es? Agorastocles Neque nubes omnes quantumst. Milphio Pergin pergere? Agorastocles Neque stellae in caelo. Milphio Pergin auris tundere? Agorastocles Neque hoc neque illud neque—enim vero serio— neque—hercle vero—quid opust verbis? quippini? quod uno verbo—dicere hic quidvis licet, neque—hercle vero serio, scin quomodo? ita me di amabunt, vin bona dicam fide, quod hic inter nos liceat? ita me Iuppiter, scin quam videtur? credin quod ego fabuler? Milphio Si nequeo facere ut abeas, egomet abiero; nam isti quidem hercle orationi Oedipo opust cóniectore, qui Sphingi interpres fuit.— Agorastocles Illic hínc iratus abiit. nunc mihi cautio est, ne meámet culpa meo amori obiexim moram. ibo atque arcessam testis, quando Amor iubet me oboedientem ésse servo liberum.— Lycvs Di illum infelicent omnes, qui post hunc diem leno ullam Veneri umquam immolarit hostiam quive ullum turis granum sacruficaverit. nam ego hodie infelix dis meis iratissumis