quid nunc mi es auctor, Milphio? Milphio Vt me verberes atque auctionem facias: nam impunissume tibi quidem hercle vendere hasce aedis licet. Agorastocles Quid iam? Milphio Maiorem partem in ore habitas meo. Agorastocles Supersede istis verbis. Milphio Quid nunc vis tibi? Agorastocles Trecentos Philippos Collybisco vilico dedi dúdum, prius quam me evocavisti foras. nunc opsecro te, Milphio, hanc per dexteram perque hanc sororem laevam perque oculos tuos perque meos amores perque Adelphasium meam perque tuam libertatem— Milphio Em nunc nihil opsecras. Agorastocles Mi Milphidisce, mea commoditas, mea salus, fac quod facturum te esse promisti mihi, ut ego hunc lenonem perdam. Milphio Perfacile id quidemst. i, adduce testis tecum; ego intus interim iam et ornamentis meis et sycophantiis tuom exornabo vilicum. propera atque abi. Agorastocles Fugio. Milphio Meum est ístuc magis officium quam tuom. Agorastocles Egone egone, si istuc lepide ecfexis— Milphio I modo. Agorastocles Vt non ego te hodie— Milphio Abi modo. Agorastocles Emittam manu— Milphio I modo.