huius colustra, huius dulciculus caseus, mastigia, huius cor, huius studium, huius savium, mastigia omnia illa, quae dicebas tua, ésse ea memorares mea. Milphio Opsecro hercle te, voluptas huius atque odium meum, huius amica mammeata, mea inimica et malevola, oculus huius, lippitudo mea, mel huius, fel meum, ut tu huic irata ne sis aut, si id fieri non potest, capias restim ac te suspendas cúm ero et vostra familia. nam mihi iam video propter te victitandum sorbilo, itaque iam quasi ostreatum tergum ulceribus gestito propter amorem vestrum. Adelphasivm Amabo, men prohibere postulas ne te verberet magis quám ne mendax me advorsum siet? Anterastilis Aliquid huic responde, amabo, commode, ne incommodus nobis sit. nam detinet nos de nostro negotio. Adelphasivm Verum. etiam tibi hanc amittam noxiam unam, Agorastocles. non sum irata. Agorastocles Non es? Adelphasivm Non sum. Agorastocles Da ergo, ut credam, savium. Adelphasivm Mox dabo, quom ab re divina rediero. Agorastocles I ergo strenue. Adelphasivm Sequere me, soror. Agorastocles Atque audin etiam? Veneri dicito multam meis verbis salutem. Adelphasivm Dicam. Agorastocles Atque hoc audi. Adelphasivm Quid est? Agorastocles Paucis verbis rem divinam facito. atque audin? respice. respexit. idem edepol Venerem credo facturam tibi.