Eamus, mea germana. Adelphasivm Age sis, ut lubet. Anterastilis Sequere hac. Adelphasivm Sequor. Milphio Eunt hae. Agorastocles Quid si adeamus? Milphio Adeas. Agorastocles Primum prima salva sis, et secunda tu secundo salve in pretio; tertia salve extra pretium. Ancilla Tum pol ego et oleum et operam perdidi. Agorastocles Quo te agis? Adelphasivm Egone? in aedem Veneris. Agorastocles Quid eo? Adelphasivm Vt Venerem propitiem. Agorastocles Eho, an irata est? propitia hercle est. vel ego pro illa spondeo. quid tu ais? Adelphasivm Quid mihi molestu's molestus es , opsecro? Agorastocles Aha, tam saeviter. Adelphasivm Mitte, amabo. Agorastocles Quid festinas? turba nunc illi est. Adelphasivm Scio. sunt illi aliae quas spectare ego, et me spectari volo. Agorastocles Qui lubet spectare turpes, pulchram spectandam dare? Adelphasivm Quia apud aedem Veneris hodie est mercatus meretricius: eo conveniunt mercatores, ibi ego me ostendi volo. Agorastocles Invendibili merci oportet ultro emptorem adducere: proba mers facile emptorem reperit, tam etsi in abstruso sitast. quid ais tu? quando illi apud me mecum caput et corpus copulas? † Adelphasivm Quo die Orcus Acherunte mortuos amiserit.