Abi domum ac suspende te. Milphio Quam ob rem? Agorastocles Quia iam numquam audibis verba tot tam suavia. quid tibi opust vixisse? ausculta mihi modo ac suspende te. Milphio Siquidem tu es mecum futurus pro uva passa pensilis. Agorastocles At ego amo hanc. Milphio At ego esse et bibere. Adelphasivm Eho tu, quid ais? Anterastilis Quid rogas? Adelphasivm Viden tu? pleni oculi sorderum quí erant, iam splendent mihi. Anterastilis Immo etiam in medio oculo paullum sordest. Adelphasivm Cedo sis dexteram. Agorastocles Vt quidem tu huius oculos inlutis manibus tractes aut teras? Anterastilis Nimia nos socordia hodie tenuit. Adelphasivm Qua de re, obsecro? Anterastilis Quia non iam dudum ante lucem ad aedem Veneris venimus, primae ut inferremus ignem in aram. Adelphasivm Aha, non factost opus: quaé habent nocturna ora, noctu sacruficatum ire occupant. prius quam Venus expergiscatur, prius deproperant sedulo sacruficare; nam vigilante Venere si veniant eae, ita sunt turpes, credo ecastor Venerem ipsam e fano fugent. Agorastocles Milphio. Milphio Edepol Milphionem miserum. quid nunc vis tibi? Agorastocles Opsecro hercle, ut mulsa loquitur. Milphio Nil nisi laterculos, sesumam papaveremque, triticum et frictas nuces. Agorastocles Ecquid amare videor? Milphio Damnum, quod Mercurius minime amat. Agorastocles Namque edepol lucrum amare nullum amatorem addecet.