ne et ipsae sitiant et pueri pereant fame neve esurientes hic quasi haedi obvagiant. matronae tacitae spectent, tacitae rideant, canora hic voce sua tinnire temperent, domum sermones fabulandi conferant, ne et hic viris sint et domi molestiae. quodque ad ludorum curatores attinet, ne palma detur quoiquam artifici iniuria neve ambitionis causa extrudantur foras, quo deteriores anteponantur bonis. et hoc quoque etiam, quod paene oblitus fui: dum ludi fiunt, in popinam, pedisequi, inruptionem facite; nunc dum occasio est, nunc dum scriblitae aéstuant, occurrite. haec quae imperata sunt pro imperio hístrico, bonum hercle factum pro se quisque ut meminerit. ad argumentum nunc vicissatim volo remigrare, ut aeque mecum sitis gnarures. eius núnc regiones, limites, confinia determinabo: ei rei ego finitor factus sum. sed nisi molestumst, nomen dare vobis volo comoediai; sin odiost, dicam tamen, siquidém licebit pér illos quibus est in manu. Carchedonius vocatur haec comoedia, latine Plautus patruus pultiphagonides. nomen iam habetis. nunc rationes ceteras accipite; nam argumentum hoc hic censebitur: locus argumentost suom sibi proscaenium, vos iuratores estis. quaeso, operam date.