eo illud satiust, satis quod habitu, haud satis est quod plus quam sat est. Agorastocles Ita me di ament, ut illa me amet malim quam di, Milphio. nam illa mulier lapidem silicem subigere, ut se amet, potest. Milphio Pol id quidem hau mentire, nam tu es lapide silice stultior, qui hanc ames. Agorastocles At vide sis, cum illac numquam limavi caput. Milphio Curram igitur aliquo ad piscinam aut ad lacum, limum petam. Agorastocles Quid eo opust? Milphio Ego dicam: ut illi ét tibi limem caput. Agorastocles I in malam rem. Milphio Ibi sum équidem. Agorastocles Perdis. Milphio Taceo. Agorastocles At perpetuo volo. Milphio Enim vero, ere, meo me lacessis ludo et delicias facis. Anterastilis Satis nunc lepide ornatam credo, soror, te tibi viderier; sed ubi exempla conferentur meretricum aliarum, ibi tibi erit cordolium, si quam ornatam melius forte aspexeris. Adelphasivm Invidia in me numquam innatast neque malitia, mea soror. bono med esse ingenio ornatam quam auro multo mavolo: aurum, id fortuna invenitur, natura ingenium bonum. bonam ego quam beatam me esse nimio dici mavolo. meretricem pudorem gerere magis decet quam purpuram: magisque meretricem pudorem quam aurum gerere condecet. pulchrum ornatum turpes mores peius caeno conlinunt, lepidi mores turpem ornatum facile factis comprobant. Agorastocles Eho tu, vin tu facinus facere lepidum et festivom? Milphio Volo. Agorastocles Potesne mi auscultare? Milphio Possum.